- STYMMA
- STYMMAapud Plin. l. 13. c. 1. Ratio faciendi (unguenti) dieplex, sucus et comus. Ille olie generibus fere constat, hoc odorum: quorum hoec ftymmata volunt, illa hedysmata. Graece ςτύμμα est, a verbo ςτύψαι, quod de ungentis spissare significat. Nempe duo sunt quibus unguenti confectio constat. ἡδύσματα et ςτύμματα, furcus et corpus, oleum et odores, Sucus oleum est, quod et ἥδυσμα, condimentum nempe liquidum, quô veluti condiuntur odores: ipsi vero odores corpus sunt qui in oleum adduntur, ut servehtur quasi quâdam conditutâ. Sic in salgamis condiendis, acetum et muria, h. e. ius vel sucus, conditurae vicem obtinent: res vero ipsae, quae eo immituutur servandae, corporis instar sunt, ut herbae omne genus, quae ad hunc usum reponuntur, pyra etiam et mala, cucumeres et alia similia. Dicta autem ςτύμματα sunt aromata seu odores, quod in oleum additi corpus facerent et oleum spissarent; quorum qui novissimus indebatur, is porentissimus et unguento ut plurimum dabat nomen. qua de re vide Dalechampium ad Plin. dictô locô. et Salmas. inprimis ad Solin. p. 466. Aliter sumitur vox, cum de coriis sermo est: tum enim ςτύμμα, idem quod βάμμα, tinctura etςτύψαι consicere est. Et quidem ςτύψις non omnem tincturam, sed eam solum, notat, quâ simul tingitur et alligatur color, aliter κατοχὴ, qua de aliquid diximus supra, in verbo Alligari. Hinc ςτυπτικὰ infectoria medicamenta, quae conficiendis conriis inserviunt: ςτυπτηρία aluta, alumenetc. de quibus vide eundem Salmas. ubi supra p. 465. et 1166.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.